Kochani Czytelnicy, zwracamy się do Was z serdeczną prośbą o modlitwę i materialne wsparcie. Trwają właśnie prace nad wersją rosyjską, niemiecką i angielską tej strony. Jak możesz pomóc? - WIĘCEJ
Start Dla kapłanów Egzorcyzm wody, soli i oleju

Egzorcyzm wody, soli i oleju
ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM

  • Poniższe modlitwy wzięte są z Rytuału Rzymskiego. Mogą być używane bez specjalnego pozwolenia przez jakiegokolwiek kapłana.
  • Do błogosławienia soli używa się dwóch pierwszych modlitw. Aby pobłogosławić wodę, jeśli ma się sól już błogosławioną, nie trzeba powtarzać tych dwóch modlitw.
  • Błogosławienie oleju: na końcu wymagane jest pokropienie wodą święconą.
  • Dla każdego typu błogosławieństwa wymagana jest fioletowa stuła.

V Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit caelum et terram.

Deinde absolute incipit exorcismum salis


Exorzio te, creatura salis, per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui te per Eliseum Prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquae: ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium; et sis ómnibus sumentibus te sanitas animae et córporis; et effugiat, atque discedat a loco, in quo aspersum fueris, omnis phantasia, et nequitia, vel versutia diabólicae fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum, qui venturus est judicare vivos et mórtuos, et saeculum per ignem.
. R. Amen.

Oratio:       

Oremus. Immensam clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, humiliter imploramus, ut hanc creaturarn salis, quam in usum generis humani tribuisti, bene+dicere et sancti+ficare tua pietate digneris: ut sit ómnibus sumentibus salus mentis et córporis; et quidquid ex eo tactum veI respersum fuerit, careat omni immunditia, omnique impugnatióne spiritalis nequitiae. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritu Sancti Deus per omnia secula seculorum

Amen

Exorcismus aquae: et dicitur absolute:

Exorcizo te, creatura aquae, in nómine Dei + Patris omnipótentis, et in nómine Jesu + Christi Filii ejus  Dómini nostri, et in virtute Spiritus + Sancti: ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis suis apostaticis per virtutem ejusdem Dómini nostri Jesu Christi: qui venturus est judicare vivos et mórtuos, et saeculum per ignem.    Amen


Oratio
Oremus Deus, qui ad salutem humani  generis, maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti: adesto propitius invocatiónibus nostris, et elemento huic multimodis purificatiónibus praeparato, virtutem tuae bene+dictiónibus infunde: ut creatura tua, mysteriis tuis serviens, ad abigendos daemones, morbósque pellendos, divinae gratiae sumat effectum; ut quidquid in dómibus, vel in locis fidelium, haec unda resperserit, careat omni immunditia, Iiberetur a noxa: non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens: discedant omnes insidiae latentis inimici; et si quid est, quod aut incolumitati habitantium invidet, aut quieti, aspersióne hujus aquae effugiat: ut salubritas per invocationem sancti tui nóminis expetita, ab ómnibus sit impugnatiónibus defensa. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritu Sancti Deus per omnia secula seculorum.      
R. Amen.

Hic ter mittat sal in aquam in modum crucis, dicendo semel:

Commixtio salis et aquae pariter fiat, in nómine Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus + Sancti.      R. Amen.
V Dóminus vobiscum.     R.. Et cum spiritu tuo.

Oratio   
Oremus. Deus, invictae virtutis auctor, et insuperabilis imperii Rex, ac semper magnificus triumphator: qui adversae dominatiónis vires reprimis: qui inimici rugientis saevitiam superas: qui hostiles nequitias potenter expugnas: te, Dómine, tremóntes et supplices deprecamur, ac petimus: ut hanc creaturam salis et aquae dignanter aspicias, benignus illustres, pietatis tuae rore sanctifices; ut, ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti nóminis tui, omnis infestatio immundi spiritus abigatur: terrórque vevenósi serpentis procul pellatur: et praesentia Sancti Spiritus nobis, misericórdiam tuam poscentibus, ubique adesse dignetur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per ómnia saecula saeculorum. Amen

BENEDICTIO OLEI

V. Adjutótium nostrum in nómine Dómini.         
R. Qui fecit caelum et terram.
                
Exorcismus
Exorcizo te, creatura ólei, per Deum + Patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare, et ómnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, et omnis incursus, omne phantasma satanae eradicare, et effugare ab hac creatura ólei, ut fiat ómnibus, qui eo usuri sunt, salus mentis et córporis, in nómine Dei + Patris mnipotentis, et Jesu + Christi Filii ejus Dómini nostri, et Spiritus + Sancti Paracliti, et in caritate ejusdem  Dómini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mórtuos, et saeculum per ignem. R. Amen.
    
Oratio
Oremus.
Dómine Deus omnipotens, cui astat exercitus Angelórum cum tremóre, quorum servitium spirituale cognóscitur, dignare respicere, bene+dicere, et sancti+ficare hanc creaturam ólei, quam ex olivarum succo eduxisti, et ex eo infirmos inungi mandasti, quatenus sanitate percepta, tibi Deo vivo et vero gratias agerent: praesta, quaesumus; ut hi, qui hoc óleo, quod in tuo nómine bene+dicimus, usi fuerint, ab omni languóre, omnique infirmitate, atque cunctis insidiis inimici liberentur, et cunctae adversitates separentur a plasmate tuo, quod pretióso sanguine Filii tui redemisti, ut numquam laedatur a morsu antiqui serpentis.
Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ómnia saecula saeculórum.

Amen

Et aspergatur aqua benedicta.
 

Facebook